Coepi historiam legere de insolito grege hominum, qui semet ipsos “inventores” appellabant, et abhinc quadraginta annos putabatur ab aliis quidem insanire, ab aliis vero quodam nefario modo conjuncti esse cum speculatoribus Americanis. Ambiguum autem mihi videtur, utrum magis verisimile fuisse…
De ducibus septem gentium
Mirum est “popularem” formam reipublicae posse homines minime populares eligere, qui contra voluntatem populi regnent. Ex illis septem (novem, quia duo homines a nullo electi neque ullae genti praefecti videntur putare se oportere rebus politicis interesse) qui nuper convenerunt, tantum…
πόθῳ στίλβων
Displicet in libris meis non invenisse versus Anacreonti ascriptos, quos refert Plutarchus in Amatorio: εἷς Ἔρως γνήσιος ὁ παιδικός ἐστιν, οὐ «πόθῳ στίλβων,» ὡς ἔφη τὸν παρθένιον Ἀνακρέων, οὐδὲ «μύρων ἀνάπλεως καὶ γεγανωμένος» id est, Ἔρως παρθένιος πόθῳ στίλβων < ̄ ̆ >…
Conviva inopinatus
In oppidum rure, ubi æstati versor, me contuli nullo certo consilio capto, nisi ut cenam in popina quadam peterem: tæduit enim coquere, et præcipue post longum colloquium quod nolui cum vicina habere. Hodie mane speraveram non necesse fore mihi cum…
“Lousiana”
Vice-præsidis, quæ quidem dicitur esse (quamquam multi fraudem suspicantur), asseclæ non videntur posse nomen Ludoviciæ civitatis recte scribere: nam Anglice id “Louisiana” e nomine, quod est “Louis” (Ludovicus), est ortum. Numerus stultorum est infinitus, sed stultissimi atque illitterati clavum reipublicae…