Uncategorized

In Plauti Pseudolo Calidorus, juvenis qui amore meretricis deperit, dicit: Quasi solstitialis herba paulisper fui: repente exortus sum, repentino occidi. Quæ “solstitialis herba” videtur ad κύπους Ἀδώνιδος sive hortos Adonidis, quos mulieres Athenienses ex testis fractis et seminibus herbarum ita…

De cordolio

Tristissimus modo didici καρδιαλγίαν Græcorum ita fieri, cum e stomacho efferantur acida quæ dolorem praecordiis afferant; cordolium vero Romanorum, quod nomen apud Plautum et Apuleium legimus, cum in corde expotemus aliquid quod verum fieri non posse videatur.

De fasitidio et taedio

Pausam brevem facio a laboribus aliis, videlicet a libro quodam componendo et ab horto semper evellendo, ne silva potius quam hortus esse videatur. Sed cum rete universale lustrarem, nihil inveni Latine scriptum quod me arrideret: immo illa facundia, quæ olim…

De æqualitate et æquitate

Marcus: Ecce, Quinte, quid de hac imagine censes? Insunt tres pueri proceritate varii qui cupiunt ludum spectare, sed sæpes e ligno facta eos impedit ne breviores duo spectaculo fruantur. Arcas tamen habent, quarum auxilio breviores possunt se ad summam sæpem…