Conviva inopinatus

In oppidum rure, ubi æstati versor, me contuli nullo certo consilio capto, nisi ut cenam in popina quadam peterem: tæduit enim coquere, et præcipue post longum colloquium quod nolui cum vicina habere. Hodie mane speraveram non necesse fore mihi cum ullo homine colloqui, sed me meas reas solum gesturum. Quam quietam anus vicina horis pomeridianis rupuit telephonice me compellando: multa rogavit stulta de gramine, de sua culina (quid debeo ego de alterius domo scire), de modis itinera faciendi; multa porro de aliis rebus stultis garriit—horas. Telephono rarissime utor, nec sum puella quindecim annos nata quæ cum amicis totum diem telephonice terat.

Itaque post colloquium inexspectatum nec gratum cogitavi in oppidum ire, ubi in popina hominum plena, ut multis colloquiis simul audiendis nullum auscultarem, librum legerem et cenam ab altero quodam homine paratam essem. Itaque nomen (falsum) ministræ dederam, ut mensam exspectarem, et vocatus modo sedi ad mensam—sed senex quidam mihi ignotus subito apparet.

“An molestum sit tibi convivam tecum habere ad mensam tuam?”

Molestum est, sed nolo inurbanus videri: itaque eum rogo an velit mecum sedere. Et, quod non speraveram, jucundum fuit colloquium quod per totam cenam duravit. Ille, quod colloquendo didici, inter doctos fuit qui missilia primum fabricati sunt ad missilia atomica intercipienda; nunc rude donatus evangelium praedicat et, ut apparet, se convivam offert illis quos videt esse solos.

Mane non putaveram tam bonum fore colloquium cum altero habere, quam vespere percepi fuisse.

Leave a Reply

Your email address will not be published.