De tribus floribus Catullianis

In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest. iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo…

De fictis morbis discipulorum

Saepe hodie fit inter discipulos minimae aetatis ut puer puellave, cum invenerit se ludibrio ab amicis haberi propter alterius cuiusdam amorem erga se ab aliis discipulis palam relatum nuntiatumque, pudore et fastidio moveatur ac ficta pestilentia laborare dicatur quae Anglice…