De veneno et pestilentia

Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo…

De florum brevissima aetate

Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam “amores…et…

De tribus floribus Catullianis

In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest. iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo…