De Catulli amitha

Centesimi decimi sexti carminis Catulli versus septimus octavusque: contra nos tela ista tua evitabimus †amitha at fixus nostris tu dabis supplicium. evitamus ζ. amitha O, amicta X: amictu ε. Omnibus doctis hominibus qui Catulli carmina legunt quasi lusui communi videtur…

De emendatione omnium stultissima

Melius nonnumquam videtur imaginem apponere nihil ad scripta pertinentem. Quamquam libenter confiteor me fortasse nimis proclivem esse in M. Antonium Muretum, oratorem disertissimum, ob mellifluentes eius periodos necnon epistolas variasque lectiones tam doctas quam iucundas ac carmina delectabilia, ut vera…

De osculis osculationeque

Crocodilus osculationis cupidus. Servii verba de primi Aeneidis libri versu ducentesimo quinquagesimo sexto: oscula libavit] Leviter tetigit. Et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. Sane multi nolunt ita intellegi, ut…

De pugillaribus

Catullus carmen 42 iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Plinius maior Historia Naturalis 13.69 Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse…