De nominibus Stranguilionis et Dionysiadis

Nomina duo in Historia Apollonii non recte, mea quidem opinione, explicavit Kortekaas, qui commentarium in illud opus1 conscripsit. Primum enim Stranguilionem dixit in mentem vocare verbum strangulandi (sive Græce τοῦ στραγγαλᾶν/στραγγαλίζειν), unde mera conjectura fretus sine ullo indicio certitudinis rogavit…

De ultimis quæstionibus Tarsiæ

Nonnullis studium movisse atque hodie movere videntur quæstiones, quas Tarsia Apollonio posuit in Historia illustris illius Tyrii. Sunt enim qui velint fabulas subaudire a Flavio Josepho narratas, in quibus Εἴρωμος rex Tyrius et Σολόμην filius τοῦ Δαυίδης inter se certabant aenigmatibus…

De Iulia, qui nihil unquam peccavit

Obiter incidi in inscriptionem, quam sic scriptam late legimus: LVCIA IULIA PRISCA VIXIT ANNIS XXVI NIHIL VNQVAM PECCAVIT NISI QVOD MORTVA EST Philippus Camerarius (iurisconsultus et reipublicae Noricae a Consiliis) in Operis Horarum Subcisivarum sive Meditationibus Historicis (anno 1658º) dixit…