De tribus virtutum generibus in Historia Apollonii

Multos jam annos inter fabulas dilectissimas numero eam, quam M. Welserus olim dixerat lectori aptam parato “gemmas ex stercore legere”: videlicet Historiam Apollonii regis Tyrii. Quam iterum ob causas quasdam lego: unde gemmas lego, ut fit quotienscumque eam historiam evolvo.

Insolita nonnumquam dicitur fabula esse, quod similibus in Græcorum fabulis soleat esse juvenis, qui virginem videat, adamet, petat, per casus varios sequatur, in matrimonium tandem ducat: sed Apollonius noster ad Antiochiam civitatem delatus virginem inveniat sibi denegatam a patre monstruoso, neque ad matrimonium pervenire possit. Qua in fabulae parte nullus πρωταγωνιστής, ut Græci dicere solent, videtur Apollonius, quippe qui secundas agat partes juxta regis deformitatem, neque possumus nos lectores multum de principis ingenio moribusque discere nisi quod compertum habemus eum non satis stultum esse qui a regis ministro capiatur. Nobilem esse principem, largum liberalemque satis ut benevolentiam Tarsiensium captet et proscriptus persecutorem effugiat, etiam patet. Sed ῥητορικὴ sive ars oratoria, quam penes sunt rationes morum explicandorum, poscit ut qualis sit Apollonius fusius explicetur quo vividior nobis haec persona videatur.

Et longe vividior depingitur Apollonius Pentapoli, apud Archistratem regem: immo quasi nova fabula tunc narrari videtur, post primam tempestatem maritimam, qua “Ipse tridente suo Neptunus spargit harenas.” Quæ insequuntur, velim suspicari sic esse ficta ut mores principis aliorumque nobis ostendant secundum præcepta oratoria.

Primum enim nudus et solus Apollonius invenit senem pauperem piscatorem, qui lacrimis precibusque Apollonii commotus omnia quæ potest cum principe partitur, hac lege, ut, si deo adnuente natalibus suis redditus fuerit, piscatoris meminerit. Hæc omnia ad fortunam sive τύχην spectant: ex altera parte, si quis vestibus, divitiis, amicis, omnibus rebus sibi externis denudatus recte se gesserit, tunc ea quae necessaria sunt, is inveniet; atque ex altera parte videmus piscatorem, qui non nisi fortuna favente ex mari habet quo vivat, de adversa et secunda fortuna loquentem.

Deinde ad civitatem profectus Apollonius in palæstram se confert, ubi corporis sive τοῦ σώματος virtutes demonstrantur. Nec parem sibi invenit inter singulos exercentes, nisi regem ipsum (quamvis senem) corpore fortem, unum cui comparandus est Apollonius. Ibi etiam propter corporis virtutes officiaque corporea princeps egenus ad cenam regiam invitatur.

Postremum in cena Archistratis virtutes animi sive ψυχῆς deprehenduntur. Prudentia enim regis convivas, qui Apollonium invidiæ calumniantur, reprehendit; et filia regis dulcis et sapiens jubetur justitiam observare in liberalitate ostendenda. Illa, ut cui nec modestia nec fortitudo desit, verecundissimo sermone colloquitur cum ignoto hospite. Neque ipse Apollonius deficit a virtutibus nobilibus: qui non solum gratum se præbet hospitem sed etiam Musarum artium adeo peritum ut filia regis (quam jam diximus prudentem) in amorem ejus incidat infinitum.

Hæc tria genera virtutum—videlicet τῆς τύχης, τοῦ σώματος, τῆς ψυχῆς—etiam legimus in præceptis artis inventionis, qua docemur vel vitas vel ἐγκώμια sive laudes componere. Nam illa ars non ad res gestas more historicorum recitandas spectat sed ad hominum mores potius illustrandos, unde lector percipiat quemadmodum sese gerere debeat nobilis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *