De hypozoniis

Cum Rosa apud Twitter mentionem fecisset περὶ τῶν ὑποζωνίων, litteras Græcas perlustravi ut exempla huius vocabuli invenirem. Lexicographus enim umbraticus quidam, cui numquam contigisse videtur ut τὴν παρθενίην ζώνην λύσειε itaque nescivit quid “sub zona” quærendum latitare, voluit pro gunna…

De amore capnophilo

In libello quodam inveni carmen breve, quod appositum est; illud carmen per paginas tendit quattuor, quas insequuntur paginæ centum quattuordecim annotationum; præficiuntur autem undesepuaginta paginæ prolegomenorum. Palladius Philocharis, qui carmen “repperit” et commentario “philologico æsthetico ethico” illustravit, Vindobonensis videtur fuisse…