Quare Plutarchus sit legendus

Plato in Republica docet omnia quæ nascantur etiam florescere, deflorescere, perire: etiam urbem præstantissimam, summis philosophiæ consiliis informatam, paulatim a primo vigore declinare atque in alias formas minus nobiles delabi, donec perveniat ad tyrannidem. Olim apud nos florebant studia Plutarchi,…

In secundo Reipublicæ, Ciceronis Lælius negare videtur sese vestigia pressurum, quæ Platonis Socrates Callipolim pulcherrimam civitatem (quæ numquam et nusquam fuit) verbis adumbrans posuerat: Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam…

De amore et discordiis

Quibusdam pensis absolutis, cum nunc satis temporis subsecivi habeam ut per rete universale tamquam pecus pabula læta persultans grasser atque amicorum commentarios perlegam, animadverto Rosam scripsisse περὶ ἔρωτος καὶ θανάτου. Nec nego ipse quendam inter amorem, mortem, somnum celeres deos…

Nuper ob varias causas cœpi sæpius de Utopia sive Nusquama cogitare. Jamdudum viderat Georgius Dumézil triplicem civitatem a Platone esse in Republica descriptam; quod etiam dici potest de Timæo et Critia. Qua in civitate sive societate consortioque hominum munera officiaque…

Apud Platonem in Timæo legimus: Καὶ μὴν ὅτι γε τὰ μὲν τῶν ἀγαθῶν θρεπτέον ἔφαμεν εἶναι, τὰ δὲ τῶν κακῶν εἰς τὴν ἄλλην λάθρᾳ διαδοτέον πόλιν… (19a) Ultima verba sic intelligo: filios malorum clam mittendos esse in alteram urbem. At…