De tribus floribus Catullianis

In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest. iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo…

De emendatione omnium stultissima

Melius nonnumquam videtur imaginem apponere nihil ad scripta pertinentem. Quamquam libenter confiteor me fortasse nimis proclivem esse in M. Antonium Muretum, oratorem disertissimum, ob mellifluentes eius periodos necnon epistolas variasque lectiones tam doctas quam iucundas ac carmina delectabilia, ut vera…