De osculis osculationeque

Crocodilus osculationis cupidus.

Servii verba de primi Aeneidis libri versu ducentesimo quinquagesimo sexto:

oscula libavit] Leviter tetigit. Et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. Sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre. Ergo ‘libavit’ merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut ‘oscula’ dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, ut “intentique ora tenebant” et “sic ora ferebat.” ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus “summaque per galeam delibans oscula fatur.”

Addam ego hoc: duos tantum apud antiquos nomen substantivum osculationis adhibuisse: Ciceronem et Catullum. Ille de Lesbia seu Clodia hac in periodo salse loquitur:

Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?

Pulcherrima verba ad numeros cadentia: sed insolita vocabula semper sunt animadvertenda. Forsitan igitur prudentes lectores suspicentur me dicturum Veronensem idem insolitum nomen in Lesbiam perhibuisse, quae coniectura primo asepctu rationi quam maxime consentanea videtur. Sed aliter res sese habent; scripsit enim C. Valerius in carmine duodequinquagesimo:

Mellitos oculos tuos, Iuventi,
siquis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta,
nec mi umquam videar satur futurus,
non si densior Africis aristis
sit nostrae seges osculationis.

Haec usque ad milia trecenta ad memoriam statim vocant aliud carmen, non de Iuvento sed de Lesbia pactum, cui hoc nomen osculationis pertinere credamus, si fidem tribuerimus dicentibus Lesbiam fuisse pulchram illam Pulchri sororem. Ita basiare et osculatio non videntur tam facile discerni posse quam interpretes Vergilii sperabant, neque Iuventus a Ciceronis Clodia tam cito quam alii interpretes Catulli volunt.

Ad illud Ciceronis alias revertar; nam insunt quinque lineae quarum causa iam coepi suavas silvas populari.

3 Comments

  1. Ita Goold censuit "Africis aristis" scribendum anno 1983º; alia tamen in editione (ab RAB Mynors parata) quam domi habeo lectionem inveni aridiorem, sed editionem elegi recentiorem.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *