De Atheniensibus aura vescentibus

Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis “sola aura vescentibus.” Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa “vescitur aura aetheria” necnon “vescitur aura” et Lucretii illud “vesci vitalibus auris.” Hodie autem…

De mora brumali

Speraveram me hodie discessurum et iter rursus Nusquamiam suscepturum, quo facilius sine molestiis interpellationibusque me pararem ad Graecas probationes quarto die Ianuarii mensis subeundas. Nesciebam tamen Iovem in mente habere Borean cum Chione ad easdem partes Dominionis (plerumque nivibus et…

Iterum de Celebrationis homicidio

Secundum rhetoriscum quendam, inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. At non solum ab oratoribus fabulae excogitantur quae ad verisimilitudinem accedant, sed a nobis omnibus, quippe qui res, quas esse factas audiverimus, semper ad quandam…