De donis ad Christi diem natalem emendis

Quodam in loco altas per nives et gelidas vias commeatu vehiculorum stipatas
ad pantapolia tabernasque contendendum est dona natalicia emptum.

 

Cuiusdam urbis areae stativae prope tabernas sitae fere omnes sunt
crebris emptoribus tam plenae ut nullus locus vacuus inveniri possit.

 

Nil nisi glacies aut in viis aut in animis iracundorum hominum
dona emendi gratia huc illuc festinantium.

 

Forsitan maior pars mundi hac hieme sub pruinis, nivibus, frigida brumae dominatione nunc iaceat.

 

Officiis nataliciis absolutis, loculis pecunia liberatis, cives statim domum a tabernis se deducunt
ne particula quidem temporis teratur, nam statim omnia sunt ante natalicium Christi festinanda.

 

Aliter tamen Nusquamiae.

Ego enim hodie ad Insulam iter feci, ubi nec Sanctus Nicolaus neque ullus Pater Natalicius sed potius Sancta Concha Natalicia puerulos dormientes visitat. In Insula mundus alter, in quo tempus aliter et lentius progreditur. Placet. Cras tamen autoraedam ad Dominionem gubernabo, iter multo longius taediosiusque ad regionem frigidiorem.

1 Comment

Leave a Reply

Your email address will not be published.