De mora brumali

Speraveram me hodie discessurum et iter rursus Nusquamiam suscepturum, quo facilius sine molestiis interpellationibusque me pararem ad Graecas probationes quarto die Ianuarii mensis subeundas. Nesciebam tamen Iovem in mente habere Borean cum Chione ad easdem partes Dominionis (plerumque nivibus et glacie liberas) mittere, quas sub nivibus praealtis sepelirent. Nam hiems, si nondum pessima habetur, tamen inter pessimas tres, quae et nostra et patrum memoria ac tota civitatis historia acciderunt, numeranda fertur, quippe ob quam plus pede nivium iam hodie obruamur et quae nives caelitus nobis adhuc demittere pergat. Viae interclusae atque a custodibus publicis interdictae: interdictum iter Nusquamiam. Exspectandum igitur, nec sum cui placeat sedere exspectareque.

Nives iuxta aedes ventorum flatu cumulatae paene ad culinariam fenestram attingunt. Vix verisimile videtur: maluissem autem sub sole Nusquamiensi apricari!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *