De bestiolis

  Cum pergerem inter prandia vel commoda temporis spatia laudem Gonnorrhoeae legere, in hunc locum incidi qui, ut saepe hoc in libro fit, parum videtur cum aliis congruere, sed aliquid veri nec sine pulchritudine exprimit: …aliquid amari amore miscetur, solus…

De altero nomine fortasse non corrigendo

Eodem in libro, ubi “peripathetici” pro “peripatetici” legitur, pace eius typographi qui nomen peripatheticorum ad errata corrigenda religavit, suspicor etiam alium “errorem,” qui error esse dicitur, consulto potius quam casu esse admissum: De artis Apollineæ cultoribus quid dicam? mitto circumforeanos…

De nomine fortasse non corrigendo

Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter “Errata graviora,” quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut “sic corrigantur,”…