De remedio dolorum efficacissimo

Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli Italicum, Russi Polonicum, Turci Christianum appellare solebant; sed potius de dolore quodam et melancholia,…

De Indis sale carentibus

Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate loqueretur, et hi loci quoque studium movere possunt. De Tascaltecal civitate Nullo enim umquam…