De remedio dolorum efficacissimo

Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli Italicum, Russi Polonicum, Turci Christianum appellare solebant; sed potius de dolore quodam et melancholia, ut ita dicam, cuius tenebrae non nisi claro fulgore pelluntur auri. Ferdinandus enim Cortesius ipse late refertur dixisse, suis Hispanis notum esse morbum cordis, qui non nisi auro sanaretur. Nemo autem umquam, quod sciam, apud doctos historiarum auctores indicat ubi inter fontes sexti decimi saeculi legi possit haec sententia notissima; quare maxime delector eam repperisse apud Iohannem Genesium Sepulvedam, qui in quarto De orbe novo memorat hoc colloquium:

Interea legati a Mutezuma adolescentes duo ipsius propinqui cum magno comitatu, quattuorque senioribus consiliariis affuerunt, munus afferentes plumeas vestes complures magno artificio confectas, aurea et argentea vasa faberrime caelata, auream galeam plenam aureo pulvere, qualis colligi ex fodinis consuevit, ut eo Cortesius morbo mederetur, quo se tentari, et cuius remedium praesentaneum pulverem aureum esse Teudillio praefecto Regis dixisset. Id autem Cortesius et vere dixerat propter habendi cupiditatem, qua maxime laborabat, quae nulla re magis est medicabilis, quam auro; et ingeniose, ut eo indicio, an essent auri fodinae in illis regionibus, cognosceret.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *