De Securitate Muris

Nuper a diurnariis relatum legimus pyrobolum esse in Muris terra Californiana displosum, iuvenem quendam Muris subditum, proditorem exsecrandum, ab inquisitoribus comprehsum esse qui glaciem carbonii dioxidi in aqua calida immersam et in lagoena inclusam condidisset in receptaculo quisquiliarum ut terrorem…

De tristi nuntio nuper accepto

Iuxta matrem, in civitate longe a paludibus remota, habitat familia insolita et temeto nimis dedita. Patricia enim illius familiae mater (divortio a patre seiuncta) ibi versatur, femina morosa et vinolenta, quae recentioribus annis tantam vim temeti coepit haurire ut propter…

In Diem Memorialem

Mensis Maii ultimo die Lunae eorum meminimus qui mortui sunt, qui nunc in haerenosis tescis moriuntur, qui olim morituri sunt propter eos, quibus pax non sufficit. Utinam puero in imagine depicto alteram liceat viam et humaniorem sequi, qua ad praemia…