Sunt qui velint memoriae mandare exordia orationum et historiarum et praecipue primos versus vel notissimos poetarum. Sunt qui grandia semper petant: grandia carmina, grandem philosophiam, grandiloquentes auctores; qui servos nolint habere nisi grandes, et argentia vasa non nisi grandia. Sunt…

De variis locis deo plenis

Quicumque Senecae Suasorias semel legerit, semper in animo tenebit fabulam iucundissimam de Iunio Gallione narratum: Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset Nicetes. Gallio…

De oratione in Senatu Hispanice habita

Quamquam omnes nunc de Reipublicae Ministerio Securitatis garriunt, quippe quod in manifesto scelere nostratium colloquia telephonica documentaque electronica clam speculandi sit deprehensum, alia quoque negotia in Senatu sunt gerenda, inter quae nunc temporis magni momenti habetur rogatio de iure civitatis…