Cum vis gravitatis in meum iPodem contra aequitatem et omne fas ab iniusto mundo illata esset, fractum erat quadrum vitreum quo imagines ostenduntur. Quod displicuit. De quadro igitur reficiendo apud tabernas nonnullas quaerebam, et didici tabernarios solere centum poscere dollaros….