De Securitate Muris

Nuper a diurnariis relatum legimus pyrobolum esse in Muris terra Californiana displosum, iuvenem quendam Muris subditum, proditorem exsecrandum, ab inquisitoribus comprehsum esse qui glaciem carbonii dioxidi in aqua calida immersam et in lagoena inclusam condidisset in receptaculo quisquiliarum ut terrorem…

De tristi nuntio nuper accepto

Iuxta matrem, in civitate longe a paludibus remota, habitat familia insolita et temeto nimis dedita. Patricia enim illius familiae mater (divortio a patre seiuncta) ibi versatur, femina morosa et vinolenta, quae recentioribus annis tantam vim temeti coepit haurire ut propter…