De sententia a Seneca belle dicta

Apud declamatores saepe legimus legem notissimam et humanissimam,

Liberi parentes alant aut vinciantur.

Quid enim magis debetur pietati quam ut filius, quem parens infantem nutriverit, senilem patrem et anilem matrem ipse alat? Cuius legis ut exemplum afferam, infra thema apponam de Senecae patris Controversiarum septimo sumptum:

7.4. Mater Caeca Filium Retinens

Liberi parentes alant aut vinciantur.

Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. A piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Uxor flendo oculos perdidit. Filium euntem ad redemptionem patris alumenta poscit; non remanentem alligari volt.

Hoc in themate, ut patet, opponitur pietas erga patrem debita alteri erga matrem reddendae: quarum parilitas eo augetur, quod a piratis captus est pater, mater oculis. Itaque aequales causae poni possunt, nec solvi potest quaestio quae sub themate iacet. Hoc enim est quasi medulla controversiarum: ut ex utraque parte valida et verisimilis causa dici possit, unde cogatur declamator omnes partes tueri et considerare (id quod omnino contrarium est hodiernis rixis politicis, quibus nemo neminem nisi semet ipsum habeat in mente vel in pretio). Sed fuerunt etiam apud antiquos qui immerita superbia et tumescente amore unius membri non solum totum humanitatis complexum omitterent sed etiam existimarent se nugatoriis theorematibus pro ratione fretos omnem obscuritatem de indeprehensibilbus ethicorum aenigmatis facile excutere posse:

Buteo fatuam quaestionem moverat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patres tantum pertineret; illis omnia privilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit; itaque transeo. Illud unum quod dicebat Pollio Asinius referam: numquam debere temptari in causa verecunda inprobam quaestionem.

Sunt qui hodie pergant talia “signa non muliebris potestatis” in omnibus fateri se videre, sicut etiam videant “signa voluntatis Dei legislatorem legis naturalis” et similia—id est, qui pergant improbas quaestiones movere. Quid in eos diceret Seneca, audire velim: taedet enim improbas quaestiones legere inter epistolas electronicas.

 

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *