De subuculis imparibus

Cum nonum Varronis de Lingua Latina evolverem (quem librum commendo non solum illis, quibus placet de numeris legere, sed etiam propter argumenta de analogia et anomalia et consuetudine prolata) ex inopinato delectatus sum hoc loco: Quod dicunt nos dissimilitudinem potius…

De etymologicis rationibus falsis vel fictis

Canis canit clavicordio. A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot…