Quid intersit inter Savorgnanum et Sepulvedam

Interpretes possunt vel sedula fide ad auctoris ipsius verba inhaerere, aut latius vagari et amplificatione ornamenta petere eloquentiae. Optimum exemplum amplificationis praebet Ioannes Genesius Sepulveda, quippe qui semper pulcherrime, minus vero saepe fideliter quae legerit referat: nam in Cortesii verbis Hispanicis, necnon in Savorgnani versione fidelissima, brevitas aliquid addit, fortasse non fidei (ut voluit Savorgnanus) sed certe militaris celeritatis et animi. Quam ut in clariorem lucem ponam, infra apponam tres locos, primum Cortesii Hispanice et imperatoris more scribentis, deinde Savorgnani vertentis, postremum Sepulvedae et eius aureae facultatis amplificandi.

Ferdinandus Cortesius, in Segunda relación:

Y después de estar algo descansado salí una noche, después de rondada la guarda de la prima, con cient peones y con los indios nuestros amigos y con los de caballo, y a una legua del real se me cayeron cinco de los caballos y yeguas que llevaba que en ninguna manera los pude pasar adelante, e hícelos volver. Y aunque todos los de mi compañía decían que me tornase porque era mala señal todavía seguí mi camino, considerando que Dios es sobre natura. Y antes que amanesciese di sobre dos pueblos en que maté mucha gente, y no quise quemar las casas por no ser sentido con los fuegos de las otras poblaciones que estaban muy juntas.

Savorgnanus, in Praeclara Ferdinandi narratione

Postea vero una noctium acceptis centum peditibus, equestribus omnibus, et Indis mihi amicis post custodiam primae vigiliae castris exivi, et postquam aberam per spacium unius leucae a nostris Castris, quinque equites cum equabus, quibus insidebant, corruere: quae nullo pacto ulterius progredi potuerunt, et eos in castra remisi cohortantibus sociis, ut ipse cum eisdem reverti deberem, quia illud malo omini ascribebant, ego vero animo volvens deum praeesse naturae, iter inceptum prosecutus sum, et antequam illucesceret, invasi duas colonias, in quibus multos interemi, eas tamen igne concremari non sum passus, ne viso incendio me adesse reliquiae coloniae, quae proximae erant, praesagirent.

Sepulveda, in quinto De orbe novo:

[Post hortatoriam contionem trium quattuorve paginarum, quae nusquam apud Cortesium Savorgnanumve est quaerenda, quia specimen et indicium est Sepulvedanae facultatis inventionis.]

Tali oratione Cortesius suorum animis confirmatis, et paucis diebus quieti datis, secunda vigilia cum equitatu et consueta manu castris in expeditionem egreditur. Sed vix dum passuum quatuor millia confecerat, cum ex equis quinque subito et latente morbo correpti conciderunt; ita ut sublevati, amplius progredi nequirent. Hos Cortesius nihil deterritus in castra pedetentim a dominis reduci, et agmen procedere imperat. Milites autem insperato malo conturbati, casum in omen vertentes, anxiis animis Cortesium rogare, et liberius etiam admonere coeperunt, suscepto itinere desisteret, non esse prudentiae, equitatu, qui robor esset copiarum, tantopere diminuto, et Deo manifestis signis dehortante, in terram hostilem penetrare, remque aggredi difficilem et periculi plenam; praesertim cum negotio in alterum diem dilato, nulla rei bene gerendae occasio deperiret. Cortesius, horum levitate, qui vanae superstitione servirent, verbis severioribus castigata, agmen procedere iubet, et de auxilio Christi Dei, cuius et religionis propagandae negotium suscepissent, et oraculis auguria et malorum daemonum ludibria contemnere praecipiantur, bene sperare; confirmatique militum animis, ire pergit, et vicum unum, deinde alterum capit diripitque, non sine caede, nec tamen incendit, nequa sui adventus ignibus significatio fieret, et Barbari, qui frequentissimi regionem eam incolebant, ad arma concurrerent.

Animadverti equidem equas, sive yeguas, esse in equos mirum in modum mutatos: quam metamorphosem inter Ovidii versus libentius legissem quam in historia ex Hispanorum idiomate versa. Neque hoc sine quodam detrimento: nam yeguas quater apud Cortesium et sic ordinatae ut tantum ad principium expeditionis et exitum narrationis reperiuntur, quod videtur esse indicium cuiusdam significationis apud imperatorem, quippe qui (mea quidem opinione) artem dispositionis bene novisse videatur. Sed et causam mali ominis Sepulveda ascribit morbo quodam subitaneo, cuius mentionem fecerat nec Cortesius nec Savorgnanus: unde volo discere an morbi apud Sepulvedam cuiusdam momenti sint ad sensum translatum et profundiorem intellegendum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *