De ligonibus, ut Erasmus vocavit mortaria

Apud σκαιοὺς καὶ ἀγροίκους Μακεδόνας exstetisse adagium,

τὴν σκάφην σκάφην λέγειν

e Plutarcho Julianoque discimus, qui autem videntur ad Aristophanen respexisse: nam Lucianus docet versum fuisse,

ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων.

Arsenius vero paroemiographus versum scripsit

τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην σκάφην λέγει.

Hoc adagium apud Erasmum invenimus ita versum, ut pro eo Graecorum nomine σκάφην legamus ligonem:

Ficus ficus,1 ligonem ligonem vocat.

Sed quaerendum videtur an σκάφη sibi velit ligonem: quod Erasmus videtur credidisse esse verum, cum ad alteurm adagium q.e. Falces postulabam verba apposuerit haec:

Theocriti scholiastes in Pastoribus annotavit Atticis ἄμην dici, quod communis Graecorum lingua vocat δίκελλαν sive σκαπάνην, id est ligonem; … Sunt qui sentiant σκάφην esse poculi genus aut vasis cavi.

E temporali verbo τοῦ σκάπτειν invenimus σκαφήν, nomen cuius ultima syllaba acuitur, sed raro neque apud auctores probatos legitur; ex altera parte σκάφης nomen non legimus pro instrumentis fodiendi apud antiquos positum. Sunt igitur nonnulli qui suspicentur aliquem (fortasse Erasmum, qui primus de ligonibus delirabat, vel fortasse Nicolaus Udall, qui Erasmum in sermonem barbarorum vertit) legisse σπάθην potius quam σκάφην; nec longe abest adagium Anglicum, quod est “call a spade a spade,” nam σπάθη Graecorum idem est nomen atque Anglorum “spade” (id est, ligo).

Sed Erasmus alios versus Aristophanis laudat, unde licet alium sensum huius σκάφης accipere:

Οὐκ ἅν ἀποδοίην οὐδ’ ὀβολὸν ἅν οὐδενί,
Ὅς τις καλέσειε κάρδοπον τὴν καρδόπην.

Nomen quod est ἡ κάρδοπος sive ἡ καρδόπη (sed haec forma nimis muliebris, quamvis utraque vox sit generis feminini, tantum reperitur apud sophistas Socraticos quibus ne as quidem est solvendus, nisi volueris τὴν αρετὴν discere) Erasmus vocat “arcam panariam,” quae significatio bene quadrat etiam cum nomine σκάφης, ut legimus apud Timoclem:

καταμαθὼν δὲ κειμένην
θερμὴν σκάφην θερμῶν ἰπνιτῶν ἤσθιον

et in Iulii Pollucis Onomastico:

μάκτρα, σκάφη, μαγίς, σκαφίς, κάρδοπος, κάνεον.

Itaque versimile videtur locutio non ad rusticorum artem fodiendi (officium honestum illis discipulis destinatum, qui omni ingenio carent) pertinet, sed magis ad artem coquendi: ficus ficus, mortarium mortarium vocat. Quis enim rustico coquo honestior?

Sed hoc mihi risum maximum movet: quod Erasmus, cum loqueretur de illis qui falsa nomina in rebus simplicibus imponerent, ipse non crassiore Minerva rudius ac planius elocutus est, sed τὴν σκάφην potius ligonem vocavit. Utrum quia scholiastae nimis crediderit, an quadam ironia scripserit, mihi non liquet.


ficus] Animadvertimus in editionem Adagiorum quam anno bismillesimo decimo in lucem protulit les Belles Lettres et le GRAC scriptum esse “Ficus sicus, ligonem ligonem vocat.” Aliquis Gallus videtur inter “f” et “s” haesitasse, quod bene intellegimus, cum idem olim fecerimus ipsi.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *