De ligonibus, ut Erasmus vocavit mortaria

Apud σκαιοὺς καὶ ἀγροίκους Μακεδόνας exstetisse adagium, τὴν σκάφην σκάφην λέγειν e Plutarcho Julianoque discimus, qui autem videntur ad Aristophanen respexisse: nam Lucianus docet versum fuisse, ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων. Arsenius vero paroemiographus versum scripsit τὰ σῦκα σῦκα,…

De Atheniensibus aura vescentibus

Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis “sola aura vescentibus.” Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa “vescitur aura aetheria” necnon “vescitur aura” et Lucretii illud “vesci vitalibus auris.” Hodie autem…