“Lousiana”

Vice-præsidis, quæ quidem dicitur esse (quamquam multi fraudem suspicantur), asseclæ non videntur posse nomen Ludoviciæ civitatis recte scribere: nam Anglice id “Louisiana” e nomine, quod est “Louis” (Ludovicus), est ortum. Numerus stultorum est infinitus, sed stultissimi atque illitterati clavum reipublicae nunc tractant.

Leave a Reply

Your email address will not be published.