Peregrini

Senatus noster et candidati in exedris disceptant quid sit de peregrinis faciendum.

De peregrinis? De hominibus operosis qui volunt pecuniam suis pro laboribus merere, vitam meliorem pro semet ipsis et pro suis consequi, industriam diligentiam facultates secum nostram in patriam inferre. Qui desertis transeundis, finibus penetrandis, suis capitibus periclitantur ut nos adiuvent, ut nobiscum strenue laborent, ut munera legitima apud nos fungantur.

Apud nos, tamen, illegitimi habentur, et eorum auxilium simul tacite accipitur et publice respuitur. Multi enim eos in odio habent, quod linguam Hispanicam adhibeant potius quam Anglicam, quod fusciores sint quam homines albicolores et candidiores quam homines nigricolores, quod eorum cultus ab “Americanorum” cultus discrepet (quamquam nemo scit quid sit “Americanorum cultus” praeter in popina c.n. McDonald’s saepe comedendum).

Duodecim milliones sunt peregrini (vel potius opifices) “illegitimi,” et ubique habitant. De his numeris cogita:

Civitas Populatio
California 36,132,147
Florida 17,789,864
Illinoesia 12,763,371
Novum Eboracum 19,254,630
Pennsilvania 12,429,616
Texia 22,859,968

Praeter has sex civitates, nulla civitas ex quinquaginta Americana in foederatione plures homines continet quam duodecim milliones. Omnes peregrinos illegitimos deportare paene est tanta res quanta civitatum Montis Viridis, Novae Hantescirae, Cenomannicae, Delevariae, Insulae Rhodensis, Vyominae, Dakotae Septentrionalis et Dakotae Meridionalis, Nebraskae, Idahi, Montanae, Alaskae et Havaiorum populationes cunctas deportare.

Secundum leges, peregrini illegitimi sunt deportandi. Sed quis vellet e finibus exigere duodecim milliones opifices? Multi Optimates volunt; de hac re quis dubitavit?

  • Miltonus Romney negavit se velle sinere illos peregrinos illegitimos intra nostras fines manere. Modo dixit se velle fines “firmare” et operum conductores chartam identitatis ex quoque operifice expetere ut probaret se esse cives legitimos (quod iam est lex, et quod iam cotidie violatur vel vitatur). Sed numquam ulla consilia fines firmandi proposuit et non dixit quid de duodecim millionibus peregrinis illegitimis esset faciendum quove modo. Et reapse is vir vult praesidentem creari?
  • Johannes McCain dixit homines qui Londini essent eruditi, qui maximas partes suarum vitarum in Civitatibus Foederatis egissent, adduci (se nescire quomodo) tromocratas fieri, quod ipsum causum vehementer oret pro re curanda et in manu reducenda ob quam duodecim milliones adsint nostra in patria illegitime. Equidem nescio quomodo etiam incipere possim talem sententiam insanam intellegere quae sane nullo modo sequitur. Quod Mexicani apud nos vellent laborare, homines Britannicos in urbe Londino eruditos velle tromocratas fieri? Quid? Et reapse is vir vult praesidentem creari?
  • Thomas Tancredus dixit peregrinos illegitimos esse pestes qui nostrae rei publicae futuro ipsi minarentur, Americam fieri turrim Babel, se velle murum immanem inter Civitates Foederatas et Mexicum totam per finem (paene duo millia millia passuum) exstrui et munire. Etsi secundum decimam quartam emendationem rei publicae constitutionis omnes homines qui in Civitatibus Foederatis sint nati civitatem habent, Tancredus vult civitatem infitiari liberis qui intra nostras fines nati sint nisi parentes sint cives. Porro, anno bismillesimo secundo, cum in ephemeride legisset de discipulo quodam qui honores academicos suo in gymnasio esset adeptus, et qui voluisset eius nomen universitati dare, sed qui non potuisset pecunaim mutuari quod esset illegitimus peregrinus, Tancredus conatus est facere ut discipulus et sui deportarentur. Discipulos erat honoratus propter calliditatem et diligentiam; quid aliud est a civitatibus optandum? In disceptatione nuperrima, Tancredus dixit se nolle audire quidquam Hispanice dictum et respublicas in quibus duae linguae adhiberentur non posse esse fortes. Ut apparet, ille nescit tres civitates Americanas iam habere duas linguas legitimas: Havaii (Anglicam et nativam Havaiianam linguam), Ludoviciana (Anglicam et Francogallicam), et Novum Mexicum (Anglicam et Hispanicam), nec scit Canadam duas linguas legitimas, Confoederationem Helveticam quattuor, Indiam tres et viginti adhibere. Denique Tancredo vult omnes oblivisci se olim praeconiis Hispanice scriptis esse usum. Et reapse is vir vult praesidentem creari?
  • Abhic decem annos, cum Rudolphus Giulianus esset urbi Novo Eboraco praefectus, quae urbs totam per historiam Americanam propter peregrinos erat nota, ipse dixit illos qui peregrinos odissent “cor et animam Americae” adgredi. Illo tempore volebat in ludis et gymnasiis peregrinorum parvulos erudire et educare, dicens reapse illos adesse et esse mansuros. Nunc Giulianus vult sinere peregrinos apud nos manere… sed modo si linguam Anglicam discant. Pro certo tamen habeo multos peregrinos legitimos, Italicos, Sinicos, et alios, etiam in urbe Novo Eboraco habitantes, non possunt Anglice loqui, quod erat est erit eis nullum detrimentum, et non est res necessaria. Sed Giulianus hoc dixit quod vult rerum conservandarum fautores ad se allicere, quia vult praesidentem creari.

Melius consilium meo in animo verto: quidni omnes peregrinos diligentes et operosos civitate donemus, et omnes Optimates ad Mexicum deportemus?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *