Johannes Bodinus Andegavensis anno 1594º quarto in libro de Republica conscripto dixit Aristotelen barbaros in suis ipsorum civitatibus ferro accinctos fuisse miratum esse. At suis aeque ac Germanorum et Anglorum moribus id non modo licere, verumetiam Helvetiorum legibus necessarium esse:…
Month: June 2008
Discrimen inter fures et mendaces
Diu mihi saltem non videbantur factiones nostrae quae de republica regenda certare solent inter se differre, nam neutra reapse voluit quidquam momenti mutare. Ut exemplum turpe et foedum afferam, et Republicani et Democratici voluerunt bellum in Iraqiam gerere cum Frutex…
Inter flores muginor et apricor…
Cum parentibus nunc versor aetate provectis, nam aestate possum eos adiuvare multis cum rebus domesticis et quae ad hortum pertinent. Pater enim vix potest videre ambulareve, sed matri placet locum amoenum habere ubi possit hortensia spectare et panem in anseres…