Diu mihi saltem non videbantur factiones nostrae quae de republica regenda certare solent inter se differre, nam neutra reapse voluit quidquam momenti mutare.
Ut exemplum turpe et foedum afferam, et Republicani et Democratici voluerunt bellum in Iraqiam gerere cum Frutex noster rem primum proponeret. Nunc, etsi Democratici negant plus sanguinis esse in bello nefando et prorsus nostrae republicae saluti alieno fundendum et simulant se semper rem repugnavisse, nihil adhuc fecerunt aut etiam nunc faciunt ad bellum conficiendum.
Sed alii me monuerunt discrimen esse inter factiones hoc: quod Republicani libertati favent, aequitati Democratici. Idem est dicere Republicanos putare qui possint lucrum facere, potestatem adipisci, alios opprimere, non debere ab his restringi, dum omnes industria sua et ingenio suo freti eadem possint. Divites sane multo facilius possint sub tali regimine suas opes confirmare et pueris legare, ut oriantur ordines pecunia distincti et potestas semper in eisdem familiis teneatur. Democraticos contra velle iuris omnibus adaequationem, et verendum esse ne conentur efficere ut homines maiore ingenio praediti et diligentiores emolumenta apta suis laboris nulla mereantur. Qui his de Republicanis et Democraticis putent sine dubio falluntur, sed quid sit verum intus latere videtur.
Fortasse melius est dicere Republicanos velle libertatem societatibus dare et homines legibus refrenare, cum Democratici velint societates coercere et hominum iura servare. Republicani enim et Frutex inter eos princeps volunt societates quae petroleum vendunt adiuvare, sed nolunt sinere viros alios in matriomium ducere vel feminas feminis nubere; aliis in rebus solent dicere “securitatis publicae causa” esse necesse iura abrogare. In rebus autem privatis Democratici putant unum quemque debere se regere, sed rempublicam debere forum regere. Qua de causa Democratici nonnumquam improbantur propter mores dissolutos, Republicani propter avaritiam infinitam. Sed etiam hoc non omnino verum videtur, nam Republicani nolunt et Democratici volunt cives armis interdicere, quod ad res privatas magis pertinere videtur quam publicas; rixa quae nobis nuperrime in nuntiis relata est propter sententiam de iure sclopetorum possidendorum nuperrime a iudiciis nostris supremis decretam. Patres enim patriae volebant cives esse armatos, ne tyranni possint rempublicam evertere (vel ut cives possint rempublicam evertere si rectores tyranni viderentur). Incommodum est, tamen, sinere omnes sclopeta habere, nam illa plerumque ad latrociniam potius quam ad libertatem servandam adhibentur. Sed hoc ius privatum reservare volunt Republici ad homines ne respublica possit instrumenta sclestis auferre, et Democratici volunt cives hac in re frenare, securitatis causa.
Ergo nec Democratici nec Repbulicani videntur rationem consentaneam sequi. Neutram factionem possum intellegere, et neutri credo.