De Armis Habendis et Ferendis

Johannes Bodinus Andegavensis anno 1594º quarto in libro de Republica conscripto dixit Aristotelen barbaros in suis ipsorum civitatibus ferro accinctos fuisse miratum esse. At suis aeque ac Germanorum et Anglorum moribus id non modo licere, verumetiam Helvetiorum legibus necessarium esse: unde caedes ac seditiones saepe derivari. Nam qui armatum se contueretur, arrogantiorem fieri, et ad inferendam tenuibus iniuriam audaciorem; levissimaque iniuria affectum ad caedem ferociorem. Qui vero exarmatus fuisset, nec quemquam iniuria violaturum esse, nec violatum occisurum esse; nec ignominiam contracturum esse eorum qui ferro accincti iniuriam illatam armis repellere ac vitae discrimen subire recusarent. At Turcarum legibus etiam militiae exarmatum esse oportere, si hostes longius abessent: arma vero carris ac iumentis fere circumferre; Turcos tamen omnes populos bellicis laudibus ac victoriarum gloria superare. Si hoc militae fieret ab iis qui barbarissimi esse putarentur, aequius esse domi cives exarmatos esse. Lutetiae quidem Parisiorum ne brevissimos quidem gladios baiulis ferre licere; quod antea in contentionibus, quibus saepissime implicarentur, ad caedem irati prorumperent. Eadem lex in omnes si valeret, plures caedibus ac seditione vacuas civitates habituros fuisse.

Eadem hodie possunt dici de sclopetis habendis et ferendis, nam quis hodie negare potest audaciores et ferociores fieri armatos? Grassatores et latrones libenter eum occidere qui petasum alio modo quam se, qui vestimenta aliis coloribus ornata quam se gerere soleat, qui in proxima via nati sit et in alienam viam ex inopinato erret? Coniuges sine amore coniuges interficere, liberos pietate carentes parentes interimere, infantes et parvulos per suam negligentiam perire? Omnia quae saepe accidunt.

Contra, Republicani clamitant omnes debere sclopetos domi habere vel etiam secum ubique ferre; quod si in omnes valeret, omnes caedibus vacuas civitates nos habituros fuisse. Sibi necesse esse sclopetos habere ut se a furibus et grassatoribus sanguinariis defendant. Se decet arma ferre ad rempublicam tuendam vel ne respublica possit tyrannidem quandem in populum exercere.

At, ut verum confiteatur, omnia argumenta Republicanorum vacua et inana videntur. Ut Bodinus scripsit, ubi plura sint arma, vesania et animi ferociores magis pollent et plus damni possunt in vitam communem inferre. Scimus e nostrae republicae divisione quae ad iustitiam pertinet, quae “FBI” vocatur, plures armati “se defendere” contra oppugnatores inarmatos quam armatos, et plura sclopeta a furibus surripi quam a civibus honestis ad semet ipsos defendendos adhiberi. Neque armis utuntur ad rempublicam tuendam, nam nulli sunt qui nostros in fines bellum verum gerant (nisi diunariis credas qui pro societate “Fox” mentiuntur); neque ad tyrannidem evertendam, nam tyrranides hodiernae non ad vim neque ad leges pertinent sed ad negotiatorum societates quae mercium operarumque venditionem iniuste regunt et coercent ut monopolium exerceantur vel cives sua pecunia fraudent, quas non sclopetis sed legibus decertare et refrenare oportet. Immo numquam in tyrannos insurgunt nostri, sed cotidie iuvenes scelesti et stulti inter se parva bella propter venena mala et illigitima gerunt, et facile est eis sclopetis comparare (aut emere aut furari). Plus damni nobis inferunt arma quam emolumenti.

Puto nonnullos velle sua sclopeta ferre virilitatis causa, ut possint effingere se potentiores et ad omnia paratos esse, veros milites et veros viros. Nulla alia causa, nisi fortasse mera stultitia, veri similis videtur.

3 Comments

  1. Sandra Nemini Oudeis sal.
    Tibi plane assentior atque uideo conspersum plurimis salibus tuum caput.
    Vale optime

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *