Cum Paulus Villaoslada et Circulus Latinus Matritensis nuper animos nostros ad editionem Machiavelli Principis Basileae anno 1580 typis expressam vocavissent, aliquid ibi scriptum paulo insolitum mihi videbatur. Nam typographus in epistola praefatoria in quosdam “Antagonistas” Machiavelli invehitur verbis his:
Quid vero Antagonistae eius docere et persuadere, nullum non moventes lapidem, conentur, talpae etiam videre possunt. Ipsi enim non regnum aut principatum in pace habere volunt, sed libellis, epistolis, concionibus, armis denique, omnibusque conatibus (ut res ipsa docet) populum ad arma et seditiones concitant, suae conscientiae libertatem praetexentes. Sed quid tandem efficiunt? Conscientias, familias nobilissimas, populum, regnum denique totum, ut omnes vident, iam iam funditus everterunt. Interrogo igitur vos lectores, qui nam melius doceat, Machiavellusne, qui principatum acquirere et in pace retinere, nullius aut paucorum exitio docet, an isti, qui quod ipsi regnare non possunt, neque sciunt, per tot iam annos, tot miriadas animarum et corporum altercando, et feriendo orco demiserunt, urbes et provincias pervastarunt, neque vastationi finem imposuerunt?
Qui tamen sunt hi laudandae Antagonistae qui conscientiae libertatis causa tyrannidi a Machiavello doctae atque a familibus falso nomine “nobilibus” vocitatis laudatae perpetrataeque summis iustissimisque viribus repugnabant? Verisimile est quosdam Gallos esse subaudiendos: sed difficile est illud “suae conscientiae libertatem” legenti non cogitare de Gallorum filiis, qui saeculo duodevicesimo iugum tyrannidis Galliae dextraxerint, necnon de patribus nostris, qui eodem saeculo tyrannos Britannos expulerint nostramque Rempublicam condiderint. Fortasse hoc fit quod puero, ut omnibus Virginiensibus, mihi necesse fuit Machievelli Principem (Anglice saltem potius quam Italice) in gymnasio legere, ut de vafrorum regum dolis discerem itaque institutis liberae reipublicae faverem. Iucundum igitur librum semel et abhinc multis annis lectum nunc invenire Latine versum: quem perplacet iterum legere!