Tyrtaeus, in fragmento secundum numerandi rationem ab West adhibitam undecimo, militum salutem una cum belli gloria sic coniunxit:
οἳ μὲν γὰρ τολμῶσι παρ’ ἀλλήλοισι μένοντες
ἔς τ’ αὐτοσχεδίην καὶ προμάχους ἰέναι,
παυρότεροι θνήσκουσι, σαοῦσι δὲ λαὸν ὀπίσσω·
τρεσσάντων δ’ ἀνδρῶν πᾶσ’ ἀπόλωλ’ ἀρετή. (11f.11–14)
Sententiam fere eandem protulit Agamemenon quinto in libro Iliadis:
ὦ φίλοι ἀνέρες ἔστε καὶ ἄλκιμον ἦτορ ἕλεσθε,
ἀλλήλους τ’ αἰδεῖσθε κατὰ κρατερὰς ὑσμίνας·
αἰδομένων ἀνδρῶν πλέονες σόοι ἠὲ πέφανται·
φευγόντων δ’ οὔτ’ ἂρ κλέος ὄρνυται οὔτε τις ἀλκή. (5.529–532)
David Campbell Canadensis, cuius florilegium poetarum Graecarum anno 1967o collatum adhuc in scholis nostris ad discipulos carminum Graecorum rudimentis imbuendos usurpatur (necnon ad improbos discipulos reformandos), quamquam illos Tyrtaei versus explicans mentionem de Homero saepe faciebat, nihil tamen dixit hac de Agamemnonis hortatione. Huius silentii causam in viro docto (et garrulo) deprehendere nequeo, sed fortasse ille voluit sententiam praetermittere qua pueri ducerentur ad nefandum amorem belli sanguinolenti: nam alia Tyrtaei omisit quae apud West reperiuntur, ut de bello Messenio haec:
ὥσπερ ὄνοι μεγάλοις ἄχθεσι τειρόμενοι,
δεσποσύνοισι φέροντες ἀναγκαίης ὕπο λυγρῆς
ἥμισυ πάνθ’ ὅσσων καρπὸν ἄρουρα φέρει. (6f.1–3)
Nomine enim asinorum magnis oneribus fatigatorum intelleguntur Messenii, quippe qui servis facti sint Lacaedaemoniis; et si haec cum aliis fragmentis ad idem bellum spectantibus et patrum gloriam laudantibus coniuncta sint, Tyrtaeus facile possit lectori videri suorum crudelitate gaudere.
Qui tamen hodie de Lacaedaemoniis pelliculas cinematographicas in lucem edunt magis proclives videntur ad vim laudandam: nihil enim aliud in ea cui titulus Trecenti est datus, quamquam nusquam ibi fit ulla mentio (si memoria mihi non deficit) de Messeniis, quibus sub iugum servitutis oppressis Lacaedaemonii vitas ad militiam dederunt, sed Sparta ipsa tamquam libertatis propugnaculum barbaris oppositum ostenditur, et bellum tamquam ars saltationis. At fortasse cum talibus pelliculis bene conveniunt nonnulli Tyrtaei versus, ut:
ἐχθρὴν μὲν ψυχὴν θέμενος, θανάτου δὲ μελαίνας
κῆρας ὁμῶς αὐγαῖς ἠελίοιο φίλας. (11f.5–6)
Et fortasse Tyrtaeus ipse delectaretur, si pelliculam illam 300 hodie spectaret, etiam sine Messeniis servis qui sibi maizum inflatum in theatrum afferant.