In margine trium codicum manu scriptorum, in quibus vel Nennionis vel Gildae Gesta Brittonum continentur, ad nomen Bruti filii Silvii adicitur recensio familiae primis a stirpibus (id est a Cain) usque ad scriptoris ipsius diem reducta. Haec paene omnia ob taedium libenter praetermittam, sed huius longae ennarationis sententia ultima studium mihi magis movit itaque videbatur hic subicienda:
Sic inveni ut tibi, Samuel, id est infans magistri mei, id est, Beulani presbyteri, in ista pagina scripsi; sed haec genealogia non scripta in aliquo volumine Britanniae, sed in scriptione mentis scriptoris fuit.
Quam sententiam auctor noster, si nullo in codice ante invenerat iam scriptam quam ipse eadem scripsit, certe in codice scriptam reliquit quae postea inveniretur. Sed quid de ultimis illis verbis, “in scriptione mentis scriptoris fuit?” Utrum scriptio et libri scripti et verba scripta tanta pollebant auctoritate ut auctori necesse visum sit nomen scribendi indagationi et coniecturis et ratiocinandi facultati tribuere, an mendax confessus est se totam rem effinxisse? Utrum auctoritatem his verbis sibi vindicat an recusat?