Centesimi decimi sexti carminis Catulli versus septimus octavusque: contra nos tela ista tua evitabimus †amitha at fixus nostris tu dabis supplicium. evitamus ζ. amitha O, amicta X: amictu ε. Omnibus doctis hominibus qui Catulli carmina legunt quasi lusui communi videtur…
Month: March 2011
De emendatione omnium stultissima
Melius nonnumquam videtur imaginem apponere nihil ad scripta pertinentem. Quamquam libenter confiteor me fortasse nimis proclivem esse in M. Antonium Muretum, oratorem disertissimum, ob mellifluentes eius periodos necnon epistolas variasque lectiones tam doctas quam iucundas ac carmina delectabilia, ut vera…
De crocodilis
Quot homines in Civitatibus Foederatis aut a crocodilis aut a pistricibus petiti sunt occisive ab anno 1948o usque ad annum 2005um. Civitas Quot a crocodilis petiti Quot a crocodilis occisi Quot a pistricibus petiti Quot a pistricibus occisi Ludoviciana…
De Georgio Buchanano extrema linea amanti
Inter carmina Georgii Buchanani, de cuius nomine Pastrix doctus versificator me monuit, dum cervisiae nomen quaero, hos versus non illepidos de Leonora Peiridis, lenae filia, repperi scriptos: Ergo mihi nunquam nisi personata videnda es? Cernere nec faciem fas Leonora tuam?…
De cervisiae coctoribus, tonsoribus, pistoribus manentibus.
Insolitum hexametrum repperi Gradum ad Parnassum lustrans: cērvĭsĭă. Cērvĭsĭae cōctōr, tōnsōr, pīstōrquĕ mănēbūnt, B. SYN. Zȳthūm. Cum nescirem qui poeta sit littera “B” insignitus—nullum enim in indice poetarum apparet nomen quod e littera illa omnium secunda exorditur, etsi Avienus et Cappela…