De Catulli amitha

IMG 1361

Centesimi decimi sexti carminis Catulli versus septimus octavusque:

contra nos tela ista tua evitabimus †amitha
at fixus nostris tu dabis supplicium.


evitamus ζ. amitha O, amicta X: amictu ε.

Omnibus doctis hominibus qui Catulli carmina legunt quasi lusui communi videtur ultimos ultimi carminis versus quodammodo emendare—id est coniecturas vel ingeniosas vel praeter omnem valetudinis sanitatisque spem inductas in poetae verba immiscere.  Inter meliores conatus possumus eum nominare a J. M. Trappes-Lomax anno bismillesimo altero excogitatum, qui voluit ordinem verborum ita paulo mutari ut versus facillime legi debeant:

nos contra ista iniecta tua evitabimus tela
at fixus nostris dabis supplicium

Nec defuit ingenium A. Palmerio, cuius lectio

caetra nos tela ista tua evitabimus apta
at fixus nostris tu dabis supplicium.

in quo levis parma caetrum nuncupata pro contra adverbio ponitur, lepidior est quam ut praetermittatur, quamvis raro hodie audiatur. Multo tamen involutior est prima lectio a Kenneth Kitchellus Ludovicianensi posita, secundum quam nihil mutandum est, sed amitha potius pro vocabulo Graeco quod est ἄμιθα seu liba intellegitur. Hac enim ratione lector ducitur in quasdam significationes remotiores, ob diversas formas libarum apud antiquos factas, nam haec lectio tantummodo potest valere si accipiamus amithas esse in speciem partium muliebrium paratas, itaque vocabulum pro illis partibus esse habendum. Gavisus fortasse esset Muretus si ipse talem emendationem primus effinxisset; equidem tamen suspicor per ambages nimis longas Kitchellum ad finem advenisse.

At quoniam propositum mihi est eodem lusu paulisper delectari, ut mentem nuper nimis sollicitam a rebus vexantibus abducam, volo per ambages paulo longiores petere et Mureti Kitchellique more rationem indagare per obscuriores Graecorum sermonis tenebras: itaque ego velim hoc modo amitha pleniorem reddere:

contra nos tela ista tua evitabimus ἀμιθρεῖν
at fixus nostris tu dabis supplicium.

Nam apud Callimachum, seu Battiaden ut Catullus ipse poetam Alexandriae notissimum eodem in carmine appellavit, legimus:

ἄγετό τις νύμφαν· «Ἐρυσίχθονα δίσκος ἔτυψεν,»
ἤ, «ἔσπεσ’ ἐξ ἵππων,» ἤ, «ἐν Ὄθρυϊ ποίμνι’ ἀμιθρεῖ.»

Hoc Callimachi ἀμιθρεῖ nihil aliud est quam Atheniensium ἀριθμεῖ variis litteris inter se transpositis; nec dissimile esset infinitivum quod est ἀμιθρεῖν pro ἀριθμεῖν seu numerare in fine versus poni, neque a scopo Catulli carminis de Callimachi iambis scripti nimis aberrare videtur, si Callimacho licuit ἀμιθρεῖ in hymno in Cererem dicato dici. Quid porro magis idoneum Catullo, qui basia pro savia seu suavia identidem non solum dixit sed etiam ipse numeravit?

Si hoc accipiatur, Catullus, cum videretur dicere se Gelii tela evitasse, tandem in fine versus dixerit se vitavisse ne Gelii tela numeraret, quod fortasse non nimis inepte convenit cum ipsa forma versuum: nam utroque in versu lector cogitur litteram “s” praetermittere penultimo in vocabulo enuntiando, ut numerus ad regulas elegiacas reducatur; itaque Gellium reprehenderit Catullus ob antiquius genus dicendi, quo usus est Ennius aliosque Romanos ante poetas novos scribentes, quod illius tela non ad neotericas rationes conformarentur.

Haec tamen lectio nec Mureto nec Politiano placuisset, quippe in qua neque ad Festum conferendi fuissent pedes lectoris, neque per sensum quam maxime translatum possem sensum obscoenum in carmen inferre, id quod summo consensu doctorum hominum necesse est doctus homo efficiat, quo homo doctior habeatur.

2 Comments

  1. Catullum legere tecum uel per te ipsum, Nemo, semper lubet et proficit. Sine dubio malo lectionem ἀμιθρεῖν quam amitha. Alius uero doctus homo nomine Aemilius Baehrens nonnulla scripsit de illo ultimo disticho "spinis criticis haud uacuo". Dicebat enim ex illis duobus uersibus omnes difficultates tollere "remedio simplicissimo", pro 'amicta' scribendo 'acta': "abiit 'acta' in 'amicta' eo quod glossam 'mi' supra 'dabis supplicium' scriptam pro litteris τῷ 'acta' subscriptis habuit librarius" (p. 610). Minerua tamen crassa mea haud bene capere potest explanationem hanc. Potesne tu, prudentior discipule?

  2. Si prudentior essem, fortasse explicationem intellegerem, sed ut qui nulla prudentia sim praeditus, intellegere non conabor sed omnia a me haud intellecta illudam, ut imprudentibus discipulis est moris: immo satis est intellegere illud "tela acta" nulla festiva Graecanitate, nulla Muretiana obscoenitate, nulla delirantis philologi obscuritate esse ornatum, itaque liquidum sensum statim praebere videretur, si tela ab ullo auctore cum verbo agendi coniuncta esset ante Avianum quinti saeculi fabulatorem (quamquam confitiendum est hastam apud Vergilium latos per armos actam esse dictam). Locutio igitur insolita, perspicuus tamen sensus: parum igitur ad imprudentem discipulum pertinet.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *