De artifice et medicina humani doloris

Cum his ultimis aestatis diebus inhonestum inhonesti discipuli otium tererem declamationibus legendis, quaedam coniunctiones verborum et rerum inter communes locos communium coeperunt mihi, fortasse ob levis animi fatigationem, quasi exsilire e tritorum paginis libellorum, et tam medicorum remedia quam novercarum…

Imagines deambulationis

Placuit mihi per hortos silvasque deambulare, copiam flosculorum mirari, crocodilos currenti vitare. Nescio qualis sit hic flos, sed fere omnia in Nusquamia sunt vel venenosa vel nocifera vel, ut Plinius dixerit, carnivora, itaque suspicor hunc non esse nudis digitis tangendum….

De florum brevissima aetate

Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam “amores…et…