In margine trium codicum manu scriptorum, in quibus vel Nennionis vel Gildae Gesta Brittonum continentur, ad nomen Bruti filii Silvii adicitur recensio familiae primis a stirpibus (id est a Cain) usque ad scriptoris ipsius diem reducta. Haec paene omnia ob…
Year: 2011
De nominibus ad caffeam accipiendam dandis
Mos nonnullas in popinas cauponesque nuper serpsit, ut emptor ciborum, qui paulisper ante cibos allatos expectaturus sit, a caupone rogetur quid sit suum nomen, non solum ut fercula ad proprios emptores recte tradantur, sed etiam ut emptores sentiant se potius a…
De Tyrtaeo et Homero
Tyrtaeus, in fragmento secundum numerandi rationem ab West adhibitam undecimo, militum salutem una cum belli gloria sic coniunxit: οἳ μὲν γὰρ τολμῶσι παρ’ ἀλλήλοισι μένοντες ἔς τ’ αὐτοσχεδίην καὶ προμάχους ἰέναι, παυρότεροι θνήσκουσι, σαοῦσι δὲ λαὸν ὀπίσσω· τρεσσάντων δ’ ἀνδρῶν…
De sale et mensa tam Archilochi quam Horatii.
Apud Archilochum legitur hoc fragmentum, cui numerus 173us a West est tributus: ὅρκον δ’ ἐνοσφίσθης μέγαν, ἅλας τε καὶ τράπεζαν. Haec verba, quamquam primo non intellexi cur sal una cum mensa pro iureiurando positus esset, tamen ad mentem vocaverunt carmen…
De “Antagonistis” conscientiae libertatem petentibus
Cum Paulus Villaoslada et Circulus Latinus Matritensis nuper animos nostros ad editionem Machiavelli Principis Basileae anno 1580 typis expressam vocavissent, aliquid ibi scriptum paulo insolitum mihi videbatur. Nam typographus in epistola praefatoria in quosdam “Antagonistas” Machiavelli invehitur verbis his: Quid vero Antagonistae eius…