Cum nuper mentionem fecisset Petrus de dolis dulcibusque quae a pueris personatis poscuntur, ad mentem venit carmen illud quod populare vocatur, quod octavo in Deipnosophistarum Athenaeus laudvit cum nexum inter aves et πτωχοτροφία explicaret: καὶ χελιδονίζειν δὲ καλεῖται παρὰ Ῥοδίοις ἀγερμός τις ἄλλος,…
Year: 2011
Cum Alvari carmen brumale legissemus, statim in mentem nobis vocata sunt illa Herodoti de crocodilis, qui nihil quattuor menses quam maxime hiemales comederent. Sed Herodotus, tam artis historicae quam historiographorum mendacitatis auctor notissimus, hac in algentium crocodilorum ieiunia litteris tradenda…
De deformatoribus qui museum Smithsoniense hodie claudi coegerunt.
Vasingtoniae hodie turba deformatorum qui se “nonaginta novem centesimas partes” vocant, quo nomine “99%” non plures quam ducenti et stulti et irati homines hac in pompa complectebantur, conata est museum Smithsoniense aeroplanorum et vehiculorum celestum occupare. Aditus ad hoc museum gratis datur…
De mille hominibus qui ludem pedifollis hac nocte non spectant, quod iis fortasse esset melius.
Cum 90,000 homines in palude aliter fere deserta hac nocte congregantur qui spectaculo fruantur pedifollis seu harpasti Americani, quod inter studiorum universitatem Floridensem et Alabamenses dum scribo certatur, ne mille quidem homines (etiamsi sol luceat) Neoeboraci, maxima in urbe et…
De artifice et medicina humani doloris
Cum his ultimis aestatis diebus inhonestum inhonesti discipuli otium tererem declamationibus legendis, quaedam coniunctiones verborum et rerum inter communes locos communium coeperunt mihi, fortasse ob levis animi fatigationem, quasi exsilire e tritorum paginis libellorum, et tam medicorum remedia quam novercarum…