Quamquam iuvenes Britanni modo nuper didicerunt se posse nuntiolis electronicis tumultus lucri causa movere et tabernas nugarum paene impune diripere, turbae iuvenum hac aestate talia consilia iam experiebantur in nonnullis urbibus Americanis. Philadelphiae autem, in urbe fraterni amoris quae vocatur,…
Year: 2011
Imagines deambulationis
Placuit mihi per hortos silvasque deambulare, copiam flosculorum mirari, crocodilos currenti vitare. Nescio qualis sit hic flos, sed fere omnia in Nusquamia sunt vel venenosa vel nocifera vel, ut Plinius dixerit, carnivora, itaque suspicor hunc non esse nudis digitis tangendum….
De florum brevissima aetate
Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam “amores…et…
“Quid vis de hac pecunia facere?”
His rogantibus, si quinque millia nummorum Europaeorum acceperim, quid velim de hac pecunia facere, facillime respondere possum: me statim velle nummis istis Europaeis Helvetiorum francos aut tres quattuorve uncias auri permutare. Nam inter Europaeos et Americanos quasi currendo nunc certatur…
De conclavi scholastico, quod sortitus sum
Didici quo in conclavi sim a mense Augusto docturus: nam, propter numerum discipulorum, scholae per totam studiorum universitatem hic illic sparguntur. Ego igitur docebo in aedificio cuius scriptoria rectores collegii agri culturae ut sua sibi vindicaverunt: qua de causa ad…