Inter Nusquamiam et Nusquamiam iacet Nusquamia. In Tyrannum Pisces caffeam bibentes, omina fausta et vates muti. Sapiens felis te intuetur. Locus amoenus, ubi placet lexicon legere. Deambulatio vespertina inter equos et anseres et cicadas, naturae…
Month: July 2012
De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis: sententiae
Cum tempus mihi desit et academicae nugae mihi supersint (aliud enim commentationis caput est ante Kalendas Augustas scribendum), debeo perbreviter lingua Latina frui hac in pagina, quo plus possim temporis terere stultis rebus Anglice scribendis et sub bibliotheca sedendo sine…
De vestimentis Olympicis
Cum multi nunc loquantur de vestimentis Olympicis, quae paucis gentibus (et praecipue nostratibus) videntur esse apta, non nimis absurdum videtur recensere quae vestium genera athletae variarum gentium hoc anno gerant. Nova Zelandia Ubinam hanc virilem sed tristem thoracem manicatam antea vidimus?…
De anthropophago diu insepulto
Uter ex his duobus fertur esse larva qui quondam vivus a daemonibus victus est atque nunc semivivus, semimortuus, in infernalem servitudinem vinctus daemonum voluntatem in homines innocentes exercet? Premas hic ut veritatem discas. Quoniam numquam possunt diurnarii mortuum sinere in…
De argentariis et ludis Olympicis
Inter alia quae nunc fiunt studium aliquatenus mihi movent ludi Olympici mox in Britannia habendi. Hoc dico non quia magnopere mei intererit de ludis ipsis, quos numquam antea solebam diligenter sequi (quamquam confiteor me anno 2008º immoderate favisse Andreae Baculae…