Apud L. Anneum Senecam (illius nominis meliorem) invenimus hunc locum, secundum H.J. Müller (1885) et nuperrime Michael Winterbottom (1974):
Geminus Varius declamavit alteram quoque partem et ait: “Spero me Ciceroni meo persuasurum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et dicit: ‘Mors nec immatura consulari nec misera sapienti,’ non movet me: idiotam gerit; ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit.”
Id “idiotam gerit” paulo insolitum videtur: nam verbum gerendi pro eo agendi, scaeni personarumque sensu adhibito, paulo serius videtur in usum venisse, quamquam legitur apud Senecae filium (Lucium Taediosiorem Senecam) in Troadum fabula. Sed horum sensus verborum a loci sententia non abhorrere videtur, et bene interponuntur inter illa incisa “non movet me” et “ego belle mores hominis novi.”
Inter codices antiquiores pro illo emendato “idiotam gerit” potius reperitur “ideotam” sive “idiotam perit”: Müller igitur nihil mutavit nisi quod unius litterulae caudam a sinistra parte in dextram movit, itaque “p” in “g” mutavit. Adolphus autem Kiessling (1872) nihil simile scripsit, sed potius: “ideo tamen <non> peribit.” E duobus verbis tres fecit, deinde quartam vocem addidit, qua alias tres ad quandam sensum redigere videretur.
Cur voluerit Kiessling illud “non” post “ideo tamen” ponere, quis est qui divinare possit? nam semper illa verba “ideo tamen” debent particulum negativum sequi; cuius regulae exceptionem non offendimus nisi apud Gaium in Institutionum secundo, ubi negandi vis affigitur ad nomen adiectivum sequens: “ideo tamen inutile legatum intellegi oportere.”
At Elvira Migliario (2007), quae Hakanson (cuius editione anno 1989º impressa propter bibliothecariorum pauperitatem careo) est secuta, maluit: “non movet me: ideo iam perit?” Neque id liquide intelligo: nam “ideo” secundum hanc lectionem videtur significare Ciceronis mortem pendere de iudicio Varii, quod est plane falsum.
Malo igitur ego id quod Müller et Winterbottom curaverunt typis exprimendum. Sed altera ratione potest hic locus interpungi et intelligi, propter vocabulum q.e. “idiotam:” nam apud Senecam idiotismum exercent rhetores qui inaequalitatem petunt ne nimis polite exornatas semper sententias proferre more scholastico videantur: dissimulant enim studia peritiamque dicendi, quo magis videantur esse verisimiles. Sic enim haec figura nomen traxit ab imperitia indoctorum, qui apud Graecos ἰδιῶται vocantur. Quidni igitur legamus:
Geminus Varius declamavit alteram quoque partem et ait: “Spero me Ciceroni meo persuasurum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et dicit: ‘Mors nec immatura consulari nec misera sapienti,’ non movet me.” (Idiotam gerit.) “Ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit.”
Sic enim uncinis inclusa haec verba possunt magis ad Varii genus loquendi spectare (id est, “Varius indocti hominis personam agit”) quam ad Ciceronis philosophiam moriendi, quamvis trita videatur. Nam cum Hispo Romanius idiotismo uteretur, eadem celeritate incisim percurrebat per verba:
“Dixerunt,” inquit, “amici: ‘Eamus ad raptae patrem; hoc curemus, illud domi est’.”
Sed haec omnia de lana caprina: sunt alia facienda.