De anthropophago diu insepulto

Berlusconiusanthropophagus
Uter ex his duobus fertur esse larva qui quondam vivus a daemonibus victus est atque nunc semivivus, semimortuus, in infernalem servitudinem vinctus daemonum voluntatem in homines innocentes exercet? Premas hic ut veritatem discas.

Quoniam numquam possunt diurnarii mortuum sinere in pace requiescere, nova acta hodie a Miamensibus referuntur de Rudolpho Eugenio anthropophago, quem nonnulli suspicantur fuisse etiam larva sive zombius, quamquam mortuus manere videtur neque ei adhuc mortuo sunt nova acta facta gesta quae referri possunt. Sed corpus eius anima liberum et iners relatu dignum diurnariis videbatur: nam Rudolphi mater voluit ecclesiam Haitiensium invenire Miamiae ubi liceret iusta funebria celebrare more Christiano (vel saltem Haitiensi). Sed quattuor ecclesiae recusaverunt ne Rudolphi corpus inter suos parietes exciperent, itaque in profanis libitinarii aedibus, sine sanctae terrae salute et curarum levamento, breviter laudes eius filii, humana carne pasti, decantavit antequam efferretur (aut resurgere posset). Dixit mater:

In mundo habitamus tenebris operto. Quod Rudolpho accidit, de quo multa diu rogabimus,id non potuit fieri nisi quadam vi longe ab intellectu rerum naturae seposita, longe praeter humanas comprehendendi facultates.

Alii videntur matri assentiri. Amicus enim Fredericus Christianus dixit:

Veneficium potest portas aperire ad daemones quae intra hominem latent. Quidquid erat quod ille sumpserat, id portam patefecit, qua cacodaemon evasit. Quidquid erat cui ille appugnabat, id evasit. Credo in proeliis animarum. Credo in daemonibus. Rudolphus illo die cum daemone proeliebatur, et victus est.

Alii autem, inter quos rumor serpit de matre, quae fertur esse manbo sive sacerdos Vuduistica: sed hanc fabulam negat mater, qui asseverat familiam esse Vuduismo liberam, nec Rudolphum umquam translatum esse in Hispaniolam. Haec tamen hactenus de culpa: nunc Rudolphus in terra iacet, quam sperandum est non nimis levem ei futuram.


Plena deo, ut ponebat Gallio!] Dolose rogavi: nam uterque est/erat daemonibus plenus.  Cur aliter se gerit homo tam stulte ut hunc gestum manibus faciat, nisi afflictus daemonibus? Nam leo (an leno?) est ex unguibus aestimandus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *