Quomodo utraque lingua debent appellari cuppedia illa quae in globulorum formam e theobromate parantur necnon saepe variis additamentis, ut nucibus seu fructuum frustulis intus latentibus, ac nonnumquam in socoleto pulvere volutantur? Nam hoc deliciarum genus Italice tartufi, Gallice truffe, Theodisce…
Year: 2012
De spiritu et littera legis
Nonnumquam antiquis in controversiis legitimae constitutionis fit ut declamator debeat ostendere voluntatem legis latoris cum eius lege scripta dissidere videri. Sic et Christiani, qui declamatoriis argumentis et rationibus nonnumquam utuntur, agnoscunt res posse legitimas esse ἐν πνεύματι οὐ γράμματι, et…
De basiolis e theobromate factis
Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro…
De Medo et eius sacculo nummorum
Medus in sacculo suo multos habet nummos. Quod Medus plus vult pecuniae captare, nummis suis cauponam emit ubi vinum venditet. Dein vero animadvertit fere omnes suos ganeones, ut qui temulenti sine quaestu nihil faciant nisi vinum bibant, non esse solvendo….
Cor Delatorium
Gratiae Alfonso Romero sunt agendae, quippe qui per Twitter hanc imaginem sit nobiscum partitus.