Bene cenavimus hac nocte festiva: nam φὸ Indosinensis valde placet, et praecipue noctibus hiemalibus. Necnon bibi caffeam Indosinensem fortem et dulci lacte mixtam. Felicem vigiliam Nativitatis vobis omnibus exopto.
Year: 2013
De oraculo ambiguo
Crustulum Confutianum alterum, quod (ut saepe fit) non intelligo, in imagine supra apposita vides. Nescio enim utrum pro “happines” legendum sit, una littera dempta alteraque mota, verbum temporale quod est “happens” (fit, accidit, contingit, evenit) an potius nomen substantivum “happiness”…
Oppidum ornamentis luminibusque variis vestitur, ne quis sudore velatus et sole ustus obliviscatur hiemem adesse, tempus frigidae mortis: Falsa barbarorum idola ubique conspiciuntur: Oppidum maritimum, quod tertio quoque anno maximis procellis vastatur, hic describitur: Pelecani ubique sedent pigri, nisi fortasse…
Cantus amoris
Spīritus findit rubicunda labra, pallidus sol pelliculam osculātur, līvidæ vestēs oculīque cælō æquiparantur: tū sed, ō Nātālia, sōla cantās, sōla spectās ligneolum sigillum barbulā ōrnātum dominī “Risottī” nōn recinentis. Num virum vērum memorat figūra, stultum eum quī marmoreōs et amplōs…