Apud Lipsium, primo in Saturnalium sermonum, legimus: Cum dixisset, patera accepta ego Victorem intuitus, “Hanc ita spumantem,” inquam, “Latio et Latiae.” Eduxi, et Victori tradens, “Vivamus,” inquam, “moriendum est.” Ille abominatus tam tristem vocem, “Quaeso,” inquit, “vitemus hand δυσφημίαν in…
Month: February 2013
De principe et mago
Haec fabula ab hominibus (imprimis Americanis) nullius pretii vel momenti vel pudoris saepe hodie decantatur; quam vero nusquam Latine legi, ob quam causam non absurdum visum est eam vertere et hic apponere. Fuit princeps iuvenis, qui fidem omnibus rebus tribuit…
De matrimoniis renovatis
Quīnquiēns, Hymēn Hymenæe, dēnōs, quīnquiēns, Hymēn Hymenæe, dēnās, convocāvit Mūs, numerōs ad instar Prīamidārum, cōniugālī fœdere iam marītōs quī novīs, Hymēn Hymenæe, pactīs mātrimōniī dŭplicāre vellent vincula amōris. Heri Mus Tyrannus edixit festum diem Sancti Valentini celebrandum atque arcessivit ad…
Cur scripserunt saeculo duodevicesimo tot et tanta carmina Iesuitae? Quia poterant.1 Quod responsum potest inveniri aut verius aut aptius aut honestius? 1) Haskell, Yasmin Annabel. 2003. Loyola’s Bees: Ideology and Industry in Jesuit Latin Didactic Poetry (Loyolae Apes: Ideologia Industriaque…
Iohanna Chirri, sola diurnaria quae Pontificem intellexit. Saepe nunc a diurnariis, qua gente nulla nisi ea et quasi cognata histrionum pronior est ad garriendum de semet ipsis suisque, refertur de Iohanna Chirri Itala, quae prima Pontificis verba (etiam cum illo…