De principe et mago

Haec fabula ab hominibus (imprimis Americanis) nullius pretii vel momenti vel pudoris saepe hodie decantatur; quam vero nusquam Latine legi, ob quam causam non absurdum visum est eam vertere et hic apponere.

Fuit princeps iuvenis, qui fidem omnibus rebus tribuit nisi tribus: nullas enim existimavit insulas exstare, nec principissas, nec deos, quippe quos rex pater esse negavisset. Cui princeps pius filius credidit, cum in patris regno nullae essent insulae nec principissae neque portenta auspiciave—immo ne indicium quidem ullum—deorum.

Quodam vero tempore princeps regni visendi causa profectus et patrios fines casu praetergressus in terram sibi ignotam devenit, ubi paulisper vagatus ad omnis litoris oram videbat insulas iacere, et in omni insula videbat miras figuras et terrificas quas non audebat nominare. Deinde lintrem per litus quaerens in virum incidit purpurea tunica, intexto auro spectabili, necnon insolito versicolore pallio indutum, qui quasi principem exspectans subridebat.

Quem princeps rogavit, “Num istae insulae sunt verae?”

Cui respondet purpuratus et ποικίλος: “Certius certo dico has insulas esse veras.”

“Et mirae istae et terrificae formae, quae sunt?”

“Hae omnes sunt principissae, quae quoque sunt verae.”

“Exstantne igitur dei quoque?”

Deinde palliatus vir corpus salutandi gratia paululo inclinans, “Sum,” inquit, “ipse.”

Quibus dictis et auditis, iuvenis novitate turbatus quam citissime potuit domum cucurrit et patrem petivit, qui miratus filium ex inopinato regressum rogavit ob quam causam ille immaturum finem in iter imposuisset.

Ait filius, “Insulas vidi. Principissas vidi. Deum vidi.”

Cui tam immotus quam imperturbatus rex respondit neque insulas fuisse veras nec principissas veras, nec fuisse, esse, futuros esse in rerum natura deos.

“At vidi,” inquit filius agitatus, “oculis propriis haec omnia: et insulas, et principissas, et deum ipsum qui fidem oculorum mihi confirmavit et mihi indocto, immo diu, ut apparet, decepto patefecit quae essent insulae et principissae, quis esset ipse deus.”

Sollicitudine vero vacuus pater iussit filium exponere quomodo vestitus esset deus.

“Deus,” respondit filius, “pallium gessit versicolor.”

Rogavit pater, “Nonne et tunicam chirodytam, sed ita citra humerum substrictam ut fere ad id genus quod Graeci dicunt ἐξωμὶς appropinquare videretur?”

Filius attonitus, quod pater nullis indiciis nisi coniecturis fretus ad descriptionem tam exactam attingere potuisset, ait sic sibi visum esse; cui pater surridens respondit, “Sic solent magi vestiri. Deceptus es.”

Deinde ira ob fraudem motus iuvenis e palatio festinavit et e regno discessit, alteram rursus terram petivit, rursus ad litus cursum tendit, ubi rursus eundem insolitum virum eadem purpura tunica cum versicolore et succincto pallio vestitum invenit se exspectantem et subridentem.

“Quis tu sis,” clamavit iuvenis indignans, “e patre meo didici: itaque tu, quamvis me semel fefelleris, tamen iterum non falles. Compertum enim habeo istas insulas esse falsas, istas principissas esse falsas, te ipsum esse falsum deum et ficticium: quippe qui sis magus, simulator commenticiae divinitatis et magister humani erroris et conturbationis illius, quae rationem et cogitata excutit, fallax artifex.”

Cui vir in litore stans et apertiore voluptate surridens respondit, “Falsus es tu ipse atque a patre deceptus: nam in patrio regno sunt multae insulae principissaeque plurimae, quas tu patris carmine captus et caecatus nescis cernere.”

Quibus auditis iuvenis, animo perturbatissimus et corde divisus, domum reversus est, ubi subtilis pensitatoris tristitiam et melancholiam quasdam horas passus tandem, noctis tenebris lumen Apollonis superantibus, patrem demissiore quam solebat voce rogavit, “Pater, num verum est quod audivi: te non verum esse regem, sed magum?”

Tunc rex surridens, postquam manicas supra humeros cinxerat, dixit, “Verum est, mi fili: ego nemo sum nisi magus.”

“Tunc vero qui in litore stabat, is revera erat deus.”

“Immo alter magus.”

Stetit iuvenis paulisper et omnibus quondam certis eversis dolebat, deinde “Veritatem,” inquit, “illam, qua sine magorum artibus fraudibusque humanis natura rerum fulcitur, sine isto fuco falso cupio discere.”

Cui pater respondit, “Nihil veritatis extat extra artem magicam.”

Princeps praeceps in miseriam prolapsus professus est se mortem sibi consciturum; nec contradixit pater, sed sua arte magica Mortem arcessivit, immisericordem deam et pulchram principissam illius beatorum insulae quae praeter ultimas lineas et fines rerum iacet. Et Mors sicut fusca doloris caligo per ostium pervasit et inter palatii fauces constitit principem sibi advocans atque arcessens. Iuvenis abhorrebat, cui in mentem subito venerunt pulchrae sed falsae insulae necnon falsae sed pulchrae principissae.

“Haec,” inquit, “satis aequo animo ferre possum.”

Ridet rex, “Ecce, mi fili, tu iam incipis ipse fieri magus.”


Postscriptum: Addere volo hoc: quod Sandra recte monuit id “chirodytam” esse potius “chiridotam” scribendum. Nam variis in editionibus varie legitur illud vocabulum, ob causas quas puto me intellegere: nam “chiridota” tunica, ut quae vox χειριδότη scripsisse Graeci videantur, consentanea est rationi, sed rationi fere nihil fidei est tribuendum apud Gellium, et praecipue in locis ubi illi auctores antiquos laudaverit: nam auctoritas et ratio sic Gellianis in scriptis opponuntur ut analogia et anomalia. Ea de causa, ut suspicor, nonnulli editores voluerunt lectionem difficiliorem sequi etiam quae falsa videbatur, unde chirodytae vox orta est pro ea quae “chirodicta,” “chirodita,” “chyrodyta” est in codicibus scripa. At diei Veneris festivitate necnon temeto canneo sopitus non satis compos sum mentis ut quidquam recte corrigam inter sobriora temporis momenta scriptum, unde fit ut hanc annotationem in commentarioli calcem subiciam ebrius et humanioris animi facultatum inops.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *