Coram Senatu Rand Paul Kentukiensis adhuc, dum scribo, orationem praelongam habet quam meridie coepit habere: quod genus orationis “filibuster” vulgo sive “oratio piratica”1 vocitatur. Secundum leges fundamentales reipublicae, quae “constitutionis” nomine appellantur, Praeses debet magistratus ad publicam vitam advocare et…
Day: March 6, 2013
De gallinipperis sive maringonibus
Relatum est in actis diurnis nos debere parari contra culices illius generis quod in America ut fertur natum est, et hodie “Gallinipper” vulgo nuncupatur. Hae enim bestiolae aestivis pluviis, et praecipue vehementioribus procellis et maioribus, foventur in pratis et paludibus…