De filibustero sive perpetua oratione

Coram Senatu Rand Paul Kentukiensis adhuc, dum scribo, orationem praelongam habet quam meridie coepit habere: quod genus orationis “filibuster” vulgo sive “oratio piratica”1 vocitatur.

Secundum leges fundamentales reipublicae, quae “constitutionis” nomine appellantur, Praeses debet magistratus ad publicam vitam advocare et appellare ad honores suscipiendos, sed necesse est Senatui eos rite creari suffragiis ferendis aut abnuere ne homines nominati magistratus exerceant. Per decursum annorum saepius fiebat ut praesides controversias vitarent magistratibus ad tempus nominandis dum Senatores Vasingtonia abessent: quod fecit Ronaldus Regan ducentiens et quadragiens, Frutex filius centiens septuagiens et semel, Barca Obama modo trigentiens bis; sed Obama anno peracto rem novam excogitavit, qua per se decrevit Senatum abesse ut rationem confirmationis circumiret. Quod iudices hoc anno communi consensu dixerunt irritum esse factum et contra leges fundamentales; itaque Obamam nunc oportet caute Senatum tractare et curare magistratus ritu et iure confirmari.

Abhinc quosdam dies, cum Obama nominavit Carolum Hagel praefectum administrum reipublicae defendendae praefectum et Iohannem Brennan praefectum ministerii speculatorum (quod CIA vocatur) et nomina eorum Senatui misit disceptanda, Rand Paul ad Brennan scripsit rogans an liceat Praesidi petere et occidere civem Americanum armato automato volante, intra fines Americanos, nullo iudice rite damnatum?

Nam Frutex instituit novam religionem, qua cives foris proscripsit in arcano et tecto indice: decrevit enim sibi licere eos indemnatos occidere. Tunc temporis factio Democratica hanc novam consuetudinem proscriptionis improbabant, sed Obama praeside facto fere omnis oppositio Democratica subito evanuit, et Obama pergebat libello proscriptionis nova nomina addere et ipse iussit civem foris a nullo milite sed aeroplano automato trucidari. Ex utraque factione, sunt nonnulli qui sollicitentur de hac potestate, quae videtur fundamentalia iustititae principia evertere; quare Rand Paul rogavit utrum regimen sentiret sibi licere cives domi occidere his aeroplanis armatis sed humano gubernatore carentibus.

Regimen igitur per Ericum Holder, summum promotorem causarum et accusatorem publicum, respondit se nolle id facere, nisi in temporibus extremis, ut septimo die mensis Decembris, quo Iapones primum rempublicam oppugnavissent, vel undecimo Septembris, quo tromocratae Mahomentani idem fecissent. In neutro exemplo potuit fieri ut cive occidendo salus reipublicae defenderetur, nam hostes utroque in exemplo erant homines alieni: sed quod maioris momenti est, regimen non a facinore abhorruit nec recusavit quin cives indemnatos occiderent, sed exceptionem et praetextum protulit.

Quibus incensus pauci quidam utriusque factionis, qui constitutionem tuantur, hodie adiuvant Rand Paul perpeta oratione habenda impedire quominus Senatum posse procedere ad Iohannem Brennan in magistratu confirmandum. Bene sciunt se non posse obstare quin Brennan creetur praefectum speculatorum, sed hoc non est illis propositum, quod aperte confitentur, sed potius ut invehantur in varias iniustitias et praecipue in Praesidis potestatem nimis auctam, cuius exemplum potissimum est responsum Erici Holder de civibus intra Reipublicae fines et indemnatis robotice trucidandis.

Praeter Rand Paul, usque loquebantur octo alii, plerique inter iuniores Senatores numerandi:

  • Marcus Rubius Floridensis
  • Saxbius Chambliss Georgiensis
  • Iohannes Cornyn Texiensis
  • Theodorus Cruz Texiensis
  • Michael Lee Utansis
  • Geraldus Moran Kansiensis
  • Patricius Toomey Pennsylvaniensis
  • Ronaldus Wyden Oregonensis

Porro maiores quidam post undecim horas coeperunt adiuvare:

  • Mitchell McConnell Kentukiensis
  • Iohannes Thune Dacotae Meridionalis

Ex his adiutoribus Theodorus Cruz diutissime loquebatur et saevissime invehebatur in utramque factionem, dicens Fruticem et Obamam pericula et insidias paravisse contra libertatem, factiones esse conscias, Senatores debere praeter factionum nomina consentire et communi labore eniti ut libertatem tueantur.

Totam controversiam potest Obama ipse facile tollere: modo necesse est iurare se nullo modo ullos cives intra fines esse occisurum. Quod non faciet, sed Marcus Rubius Floridensis aperte et planis verbis rogavit undecima hora et quadrante ut faciat.


  1. “filibuster” sive “oratio piratica”] Nomen ortum est ex eo Batavorum quod est “vrijbuiter” sive “libere praedam captans,” quod Latino nomine “pirata” exprimitur. Saeculo undevicesimo medio “filibusteri” vocitabantur milites mercenarii vel privati qui regimina Americae Meridionalis et Mediae evertere conabantur, unde in Senatu coepit nomen imponi in Senatores qui sine fine loquendo conarentur ordinem rerum statutum ac solitum evertere et impedire ne inimici possent leges ferre. Quod rarissime nunc fit, propterea quod difficile est tam diu loqui: oportet enim Senatorem qui loquitur stare ad mensam suam, nec licet locum secretum petere ad vesicam exonerandam. Nullus igitur filibuster factus est in Senatu ex anno 2010º, quo anno Bernardus Sanders, quondam factionis Democraticae deinde Senator sui generis, per octo horas contra Obamae consilia, quibus Fruticis deminutiones vectigalium confirmarentur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *